Pecten rimulosus Philippi, 1844
PHILIPPI, R. A. 1844. Enumeratio Molluscorum Siciliae cum viventium in tellure tertiaria fossilium, quae in itinere suo observavit. Volumen Secundum, iv + 303 pp. E. Anton, Halis Saxonum. [p. 60, pl. 16, fig. 4]
«16. Pecten rimulosus Ph. vide tab. XVI. f.4.
P. testa suborbiculari, mediocriter convexa, tuberculis minimis per lineas radiantes confertas dispositis aspera, inter ea minutissime rimosa; auriculis inaequalibus. Apud Pezzo in Calabria Messinae oppositum valvulam inferiorem sive dextram speciei singularis inveni, valvulam sinistram Panormi in argilla Isocardiam replente, aliud specimen, v. superiorem sc., Panormi invenit cl. II. Roemer junior. Testa tenuis, fere 7''' longa, 7½'" alta, angulus apicis circa 80º; auricula minor postica 1 1/5"', major, 2½''' longa; margo dorsalis fere rectus; incisura byssi profunda. Testa parum convexa, vix obliqua, sculptura insignis est. Tota enim tuberculis minimis per lineas circa 68 radiantes dispositis exasperata est. Numerus harum linearum versus apicem decrescit. Costarum Iinearumve elevatarum nullum vestigium. Sub lente fortiori tota superficies lineis impressis confertissimus rimulosa apparet, quae radiis parallelae nen sunt, sed in marginem anticum et posticum recurvantur fere ut in P. lente Sow. In auriculis contra costae radiantes adsunt Incisura byssi in margine testae dentibus pectinata est. Superficies interna lineas elevatas nullas ostendit.» RUDOLPH AMANDUS PHILIPPI, 1844
|
R. A. Philippi, 1844, plate 16.
|