Pecten lineatus Nilsson, 1827
NILSSON, S. 1827. Petrificata Suecana. Formationis Cretaceae. Londini Gothrum, Ex Officina Berlingiana [p. 22, pl. 9, fig. 13]
«P. testa orbiculari, depresso-convexa, radiatim costata; costis angustissimis, compressis, elatis; interstitiis latioribus striatis; striis in media testa longitudinalibus, ad latera obliquis, arcuatis; auriculis inaequalibus striatis. Diam. praecedentis. (Tab. nostra IX. fig. 13.)
Obs. Suspicor hanc & praecedentem esse tantum diversas valvulas unius ejusdemque speciei, quae, si probatur, nomen prioris retineat. Nondum tamen hac valvulas junctas invenimus; sed ex centum vel pluribus examinatis, singulae prius descriptae constituunt sinistram, hae autem dextram valvam. Striae auricularum in utrisque similes, & striae valvarum, quae in iIIis costas, in his interstitia ornant. Costae vero valde sunt dissimiles; in his angustissimae, compressissimae, ad marginem productae, unde testa dentata fit; interstitia lata subtililer striata. Locus: In arena viridi ad molinam Köpingemölla testae integrae: & bene conservatae haud raro inveniuntur. In calce conchacea ad Mörby quoque obveniunt.» SVEN NILSSON, 1827
|
S. Nilsson, 1827, plate 9.
|